Mortuo Cyro, post triginta annos sui regni, successit ei filius ejus Cambyses, qui apud Esdram Artaxerxes, vel Assuerus dicitur. In historia vero Judith propter malitiam suam vocatur Nabuchodonosor. Tunc principes terrae, qui impediebant Hebraeos, scilicet Reudethleem, quem Josephus dicit scriptorem omnium accidentium. Et alii qui judicabant Syriam, et Phoenicem, et omnes regiones ultra Euphraten, scripserunt Cambysi regi, quod Judaei reaedificabant Jerusalem urbem pessimam, et semper regibus Persarum rebellem, et templum ad similitudinem castri, quae ob rebellionem pridem destructa fuerat, quibus reaedificatis, statim negarent regi tributa, et annonas, nec etiam pateret regi transitus in Syriam. Haec autem dicebant se commemorare ei, quia non immemores salis, id est omnis condimenti, quod in palatio ejus comederant, quasi propter beneficia eis collata consulentes, ut interdiceret Hebraeis reaedificationem. Quibus acquiescens Cambyses potenter interdixit eam per epistolas. Tunc intermissum est opus Dei in Jerusalem, usque ad secundum annum Darii. Porro sub Cambyse factum est quod in historia Judith legitur.